- NOVEMPOPULONIA
- NOVEMPOPULONIAregio Aquitaniae, inter Garumnam fluv. et montes Pyrenaeos, Oceanumque comprehensa, vulgo la Guascogna, sic a novem populis dicta, qui sunt Vasates, Meduli, Boiates, Ausci, Convenae, Consorrani, Bigerrones, Tarbelli, et Elusates, teste Caenali. Alias Novempopulana provincia. Sic hodie Aquitania vetus ac proprie vocata, quam Caesar l. 1. Bell. Gall. c. 1. Garumnâ et Pyrenaeô, Oceanôque terminari scripsit, dicitur. Illa enim, quam Augustus postea usque ad Ligerim 14. gentium adiunctione promovit, postquam diu una mansit provincia, tandem a Constantino Magno ut videtur, in duas, Aquitaniam nempe et Novempopulanam, divisa est: Sequentique tempore, cum iterum Aquitania divideretur: tres ex ea factae sunt, Aquitania I. Aquitania II. et Novempopulana. Quae causa, ut ista a quibusdam Aquitania III. inprimis ab Isidoro, qui circa A. C. 800. Notitiam quandam Galliarum edidit, non inepte dicatur. Hanc Rufus Festus in Breviar. appellat Novempopulanam: Notitia Imperii Romani nunc Novempopulaniam, nunc Novempopulos: Concilium Aquileiense et Edictum Honorii Aug. ad Agricolam Praefectum Praetorio Novempopulaniam; etc. a novem populis, de quibus suô locô: qui hodieque provinciae huius populorum clarissimi sunt, exceptis unis Elusatibus. Nam Benarnenses, Aturenses et Eloronenses, qui eiusdem provinciae finibus continentur, nomina Urbium sunt, non populorum, quos Geographi nôrunt. Ortelius novem populis Viviscos accenset, gentem Aquitaniae II. clarissimam et Medulos ac Boios, popellos obscuros et ignobiles ac ab Ausonio et Paulino primum suis nominibus appellatos, sed Burdigala, caput Biturigum Viviscorum, et Meduli ac Boii ei subiecti, licet trans Garumnam sint in Novempopulanae finibus, tamen Aquitaniae II. attribuuntur. Vocatur regio Novempopulana a quibusdam Provinciis Auscensis vel auscitana, a capite et Metropoli provinciae. Livius l. 21. c. 22. partem Novempopulanae, appellavisse videtur Aquitaniam subiectam montibus Pyrenaeis: Sulpitius Severus, Hist. Sacr. l. 2. interiorem Aquitaniam. Tandem a Vasconibus, qui eam occupaverunt, dicta Vasconia est, quod factum circa aetatem Gregorii Turonens. ante annos circiter 1100. ac etiamnum la Gascogne appellitatur. Vascones enim, gens Hispaniae Terraconensis, provinciam hanc regnantibus apud Francos Chlotarii M. filiis ac nepotibus vastavêre ac sensim fines suos proferendo fere omnem tandem, Francis sub Maioribus Domûs bello civili laborantibus, occupavêre, nomineque suô illi impositô, Ducem suae gentis iurisque habuerunt: donec missô a Theodeberto ac Theodorico exercitu victi, domiti, tributariique facti sunt, Duce illis Geniali praepositô. A Chariberto quoque postea, Dagoberti fratre, stipendiarii facti, deinde a Dagoberto ipso praeliô superati et ad deditionem sidemque promittendam Aighinâ Duce compulsi sunt: quemadmodum et Lupus Dux Vasconum A. C. 709. se ipsum totamque terram suam, cui praeerat, Karoli Regis ditioni potestatique submisit, ut Eginhardus aliique literis prodiderê. Sed notandum, Historicos Karoli M. aequales Vasconiaenomine saepe abutentes, eô vocabulô non provinciam Novempopulanam modo, a Vasconibus fere omnem, occupatam, sed etiam totam reliquam Aquitaniam usque ad Ligerim improprie vocitare, ut in rebus Caroli Ducis Francorum adversus Eudonem, et Pippini Francorum Regis adversus WaifariumAquitaniae Principem, observavit Valesius. Indigenis Guascoigne dicitur, et Elusam olim, nunc Augustam Auscorum Metropolim habet. Gervasius tamen Tisleberiensis duas Vasconiae Metropoles faciens, non modo provinc. Novempopulanam, sed etiam provinc. Narbonensem primam, seu Gothiam Septimaniamve Vasconiae attribuit, more Ecclesiae Romanae quod etiam quaedam Notitiae et Vitae Sanctorum faciunt. At aliae Notitiae Vasconiae Archiepiscopatum solum Auscitanum ascribunt, una cum decem sedibus ei suffragantibus. Porro Arnaldus Oihenartus Novempopulanam dividit in Superiorem ac Inferiorem, atque in varios utrobique Comitatus, ac Vicecomitatus. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall. ac paulo infra, et in voce Vasconia. NOVEMPOPULANAE SUPERIORIS SEU VASCONIAE PROPRIE DICTAE, ALIAS MAIORIS VEL ULTERIORIS, DIOECESES AC VICECOMITATUS. Aquensis Dioecesis. Aquensis Vicecomitatus. Aturensis Dioecesis. Gavarritanus Vicecomitatus vulgo le Gabardun, a Gavarrito Gabarret capite suo. Iuliacensis Vicecomitatus. Lactorensis Dioecesis. Leomanensis Vicecomitatus, Lomaigne. Leporetanus vel Lebretensis Vicecomitatus, nunc Ducatus. Lupaneriensis Vicecomitatus. Martianensis. similiter Vicecomitatus. Tartassiensis. similiter Vicecomitatus. Taursanensis. similiter Vicecomitatus. Vasatensis Dioecesis, Vide Oihenartum supra memoratum. NOVEMPOPULANAE INFERIORIS SEU VASCONIAE CITERIORIS DIOECESES AC COMITATUS. Astariacensis Comitatus Estarac. Benearnensis pagus. Bigerricus Comitatus. Convenensis Comitatus. Fidentiacum. Gaura. Insulanus Comitatus ab Insula Iordanis cognominatus. Lapurdensis Praefectura. Manhoacensis vel Maiennacensis Comitatus Magnoac. Vascorum regio seu Vascitania: E quorum Fidentiacensi Comitatu Armaniacensem Armagnac.; ex Astariacensi vero Pardiniacensem Pardiac, Comitatus esse decerptos atque detractos, annotavit idem Oihenartus, apud Vales. loc. cit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.